- ARANEA
- ARANEAHebr. acchabis, inversô nomine ex, sabach, quod implexum esse sonat; unde rete Arabibus sabecha, et Hispanis Xabega.Graece ἀράχνη, ab Hebr. arag, i. e. texere. Earum telae Horoscopa eleganter dicuntur Tertulliano de Pallio, quod similes sint sciothericis organis, quibus horae ostenduntur: nam illa variis in orbem distincta lineis a centro, in quo gnomon, ad citcumferentiam ductis, araneorum casles plane referunt, vide ibi Salmas. Ob fragilitatem vero, cum impiorum moliminibus conferuntur, Esai. c. 59. v. 5. 6. quod ad Haereticos referunt nonnulli Patrum: ad Astrologos alii, ut ad Sophistas Aristo Chius, apud Laertium l. 7. Certe cum, quâ horâ Monothelitarum Haeresin Constantinopoli damnaret sexta Synodus Oecumenica A. C. 681. telae aranearum nigerrimae magnâ copiâ in populum decidissent, id ita aeceptum est, quasi Deus tam insolitâ pluviâ significatum voluisset, haeresium sordes ex Ecclesia esse eiectas. Vide Anastasium, Reginonem Abbatem, alios. An Davide in spelunca latente, 1 Sam. c. 24. v. 4. aditum telâ obsepiens Aranea, Sauli eum persequenti suspicicionem dempserit, ullum mortalium eo latebrarum causâ ingressum esse, ut voluit Chaldaeus Interpres; quod idem de Felice Nolano, Presbytero Christiano, Paulinus, Ado et Beda in eius Vita adnotârunt? merito dubitat Bochart. quem de Araneis fuse agentem vide, Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 23. Ridiculum id, quod de Heliogabalo Lamprid. c. 26. refert, ita illum cum servis iocari consuevisle, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deserre propositô, collegisseque ita decem milia pondo aranearum, ac dixisse, et hinc intelligendum, quam magna esset Roma, etc. Apud Caribes, in novo Orbe, Aranei dentibus sunt longis et acutis cruribus exiguis, tanti interea corporis, ut dimidium malum cirreum adaequent: Telam ii texunt filis adeo firmis, ut iis passeres eriam aliaeque volucres irretiantur, feminisque calanticae inde parentur, quae cum abluuntur, albae fiunt, Euseb. Nierenbergius, ex Hispanorum Commentariis, Histor. Natur. l. 12. c. 26. Ob similitudinem cum Aranea, Dioscoridesmembranulas tenues, quibus calami aromatici fistula, sicut reliquae arundines, consepta est, ἀράχνια vocat; praestantissimumque calamum hôc indiciô deprehendi ait. si in multas aslulas frangatur fistulamque habeat membranulis istiusmodi ἀραχνοείδεσι referta, apud Salmas. ad Solin. p. 1059. Vide quque in voce Arachne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.